- VIDUA
- VIDUAex ve particula, vel vir et iduare, quod olim Hetruscis dividere significabat, quasi Viridua, a viro divita; an ex ἰδίᾳ privata? fiebat apud Veteres duplici modô, morte Mariti et divortiô. Priori casu Viros defunctos ab uxoribus viduis menses decem apud Romanos lugeri consuevisse (tot enim annus Romuli menses habebat) discimus ex Plutarch. et Ovid. in Fast. ante quod legitimum tempus luctus, nubere nemini poterant, nisi id peculiariter a Magistratu aur Principe impetrâssent. Quod si potestate hâc non impetratâ tamen nupsissent, mfames a Praetore fiebant, ac multabantur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Roman. l. 5. c. ult. Interea dum viduae essent, census earum publicâ fide servati sunt, uti, de secundo bello Punico loquens, refert Sabellicus, l. 3. Ennead. 5. Vide quoque supra Pupillares pecuniae. Cum autem Viduae nubebant, non eâdem id pompâ, quâ cum Virgines, fiebat; proin cum feriatis, seu festis diebus, Virginibus nubere esset nefas, Viduis tamen id licebat. Mattii tamen, durante Ancihum festô et Maii, inprimis per triduum Lemuralium, Ovid. l. 5. Fast. v. 487. teste,Nec Viduae taedis, eadem nec Virginis aptaTempora: quae nupsit, non diuturna fuit.Qua de re Plutarchus diserte, Problem. 86. ὀυ γαμοῦσιν εν τῷ Μαίῳ περιμεν´οντες τὸν Ιοὔνιον, Uxores non ducunt Maiô, usque in Iunium rem differentes. Vide Ioh Seldenum, Uxor. Ebraic. l. 2. c. 22. Quod si quis earum nuptias refugisset, lege a Camillo de maritandis ordinibus latâ, multatus est, ut quâ praecipue illos coercuit, qui viduarum nuptias, quarum viri bellô cecidissent, devitarent, qua de revide Alexandrum Neapol. Genial. Dier. l. 3. c. 13. Apud Athenienses, Viduae praegnantes, post Maritorum obitum, in eorum aedibus permanebant, sub Archontis cura; ex Lege Solonis, quae Latine sic habet: Archon orphanorum, dotalium feminarum, familiarum quae intercidunt, et praegnantium mulierum, quae, post maritorum obitum, in eorum aedibus permanent, curam habeto, neque contumeliam aut aliquid iniustum iis fieri sinito: Multam, quantam potest Magistratus potestate, irrogare ei ius esto. Si maiore poenâ dignus videtur, qui adversus hanc legem fecerit, Archon in ius vocato, in quintum diem et poenâ pro arbitrio irrogatâ, Heliastis iudicium permittito. Si convictus fuerit, Heliastae de eo, quod luere in corpore vel in aere debet, iudicium reddunto. Vide Demosthenem, conra Macart. et Pollucem, l. 8. c. 9. Quod optime constitutum a sapientissimo Legislatore, ne quis per dolum venitet in possessionem hereditatis. Idem a Romanis quoque acceptum, esse discimus ex Edicto Praetoris, L. 1. §. 10. ff. de ventre inspic. Sam. Petitus, Comm. in LL. Attic. l. 6. tit. 7. De Viduis, quae sicut apud Romanos Virgines, ita apud Graecos, ignem aeternum Vestae, curae suae custodiaeque commissum habebant, diximus supra, in voce Prytanitides. Apud Hebraeos, neque Virginem neque Viduam rite deduci volebant leges pridie Sabbati aut postridie, nedum ipsô Sabbatô, aut aliô die festô; quin nec intermediis sive Paschatis, sive Scenopegiae diebus: Idque propterea, ne ex apparatu epulari, qui deductionem ex more praecederet, forte violaretur Festum. Nam epulum a Sponso sive caelibe ante sive Viduo, laete lauteque erat celebrandum, per dies a deductione minimum septem, ubi Virgo erat Sponsa: per triduum minimum, ubi Vidua ducebatur. Sicut autem Virgini quatra feria seu dies Mercurii, ita Viduae deductioni, quinta seu Iovis maxime idonea habita est; ut nempe spousus assuetos sibi labores, a quibus abstinendum erat tribus diebus epularibus, feriâ primâ seu in ipso hebdomadis insequentis initio commodius redintegraret Sed vero nec Vidua, nec Repudiata, rite ducenda erat aur desponsanda, ante 90. dies seu tempus trimestre, sive a Mariti morte, sive a libelli divortii scriptione elapsum: quo inde satis certum fieret, angtavida fuerit nec ne, Ioh. Seldenus, Uxor. Ebraic. l. 2. c. 11. Antequam autem deduceretur, pacta inibantur dotalia et dos sponsae constituebatur a sponso: quae, sicut cum Virgo erat, non erat minor 50. siclis seu 200. Zuzis; ita Viduae 25. sicli seu 100. Zuzi e Sponsi bonis pro dote, adscribi solebant. Qua dere vide plura apud praefatum seldenum, Ux. Hebr. l. cit. c. 9. et 10. In eadem gente pignus Viduae non reddens Verberum poenam luit: cumque litigatores complures in Synedrio simul adesient, praeferebatur pupilli causa, causae Viduae; Viduae, discipuli Sapientis; Discipuli Sapientis, cuiusque e vulgo; feminae, Viri. Idem de Synedriis Vet. Ebraeor. l. 2. c. 13. Pontifex vero Max. viduam ducere non poterat, nisi Autecessoris sui: quod si cum Vidua, liceteam sibi coniugiô non copulâsset, concumberet, Verbera quoque meruit;quemadmodum et Sacerdotis filia extraneo nupta, si post Viri obitum, armum et pectus comedisset, vide Levit. c. 10. v. 14. et c. 22. v. 12. ut alia omittam. Apud Christianos, Clericis conversatione viduarum ac pupillarum interdictum, edictô Valentiniani I. Imperatoris, cuius Sigonius meminit, Imper. Occid. l. 7. Ipsarum autem Viduarum in Ecclesia usus aliquis fuit, uti diximus ubi de Diaconissis, item voce presbyter. Postmodum et peculiaris ordo esse coepit earum, quae Viduitatis professione, faciebant sollenni ritu, hincque Professae, Consecratae, Benedictae dicebantur, τὸ τῶ χηρῶν τάγμα, Palladio, in Vita Chrysostomi: de quarum professione, habitu, consecratione, aliisque huc pertinentibus, vide Car. du Fresne, Glossariô, voce Velum, item Vidua, nec non ad Alexiadem Notis. Cerre et apud Gentiles Viduitati suus honos fuit: imo virginitati eam Appuleius aequat, Apolog. qua de re vide notata Barthio, Animadversion. ad hunc v. 35. Papinii, l. 1. Sylv. 2. Epithalmio Stellae et Violantillae,—— licet expositum per limen apertoIre, redire, gradu, iam nusquam iamtor aut lex etc.Hinc Viduitas, vox Iureconsultis citimae aetatis, de quo iure in Normannia inprimis ac Aragonia observari solito, vide Car. du Fresne, Glossario cit. ubi et varios eam in rem Auctores laudat. Vide quoque infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.